- LENO
- LENOIsid. conciliator stupri est, eo quod mentes miserorum deliniendo seducat; Festo, quod adolescentulos alliciat, dictus; Graece Μαςτροπὸς, Πορνοβόςκος, Προαγωγὸς. De quo hominum genere, sic Scalig. poet. l. 1. c. 13. ubi de Comicis Personis: Differentiam faciunt inter μαςτροποὺς καὶ πορνοβόςκους, illo nomine designari scortorum matres: πορνοβόςκους esse conciliatores. Ego Lenones ac posteriore voce dictos scio: quid enim aliud est scortum alere? Feminas ornant vittâ purpureâ circum caput: Lenonibus Graecis versiculor ------ tunica et amiculum pictum desuper, non sine baculo, quem ἄρεςκον vocârunt etc. Sed et alios Lenones, alios προαγωγοὺς, s. Productores, esse, docet Pedian. cum ait, Lenones scortorum dici: Productores vero etiam invitarum personarum, et in quibus stupra exercita legibus vindicantur. In Verrinis certe ab Cic. disparantur verba haec, uti docet Cael. Rhodig. Antiq. Lect. l. 14. c. 8. Ceterum sordidissimi hi alieni pudoris institores, usque adeo radices egêre olim, ut non solum Cinnarus quidam, hac arte infamis, summas ad opes pervenerit, quas, Veneri promissas, moriens populo diripiendas exposuit, ut in prov. rapina rerum Cinnari abierit: Sed et apud varias gentes, Cyprios, Armenios, Lydos, Augilas, Sicas, Locrenses, inter liberales, imo et sacras, ea habita, ipsique Impp. Tiberius, Caligula, Neto, eam exercere, lupanati in Palatio constituto, non dubitaverint, testibus Suer. Zonarâ, Xiphilino. At sanctior his Q. Metellus Praetor, Vectilium lenonem, in causa Testamentaria, a subsellio prohibuit, ut qui pro libero haberi nequi. ret, apud Val. Max. l. 7. c. 7. Sed et lenas, submersit Cleomenes Methymnaeorum tyrannus, in saccis ligatas, apud Athen. l. 10. Vide et supra in voce Accabussare. Ioh. quoque Arragonum Rex omnes lenocinium facientes, amissis bonis, infames esse iussit, et tamquam latrones ac nefarios homicidas, exterminavit, uti docet Marinaeus Rer. Hisp. l. 12. Plura hanc in rem, apud Zuinger. Theatro Hum. Vitae p. 2285. et seqq. Aliquando tamen honesta vocis notio est; pro Legato enim eam occurrere apud Iustin. l. 1. notat Salmas. ad Vopisc. in Carino. Vide quoque supra in voce Conciliator. it. infra Producere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.